domingo, 9 de agosto de 2009

In Principio...

Inicio invocando a Mãe de Deus...

Salve, Regina, Mater misericordiæ,
vita, dulcedo et spes nostra salve!
Ad te clamamus, exsules filii Evæ.
Ad te suspiramus gementes et flentes
in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, advocata nostra, illos tuos
misericordes oculos ad nos converte.
Et Jesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium, ostende.
O clemens, o pia, o dulcis
Virgo Maria!
Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix, ut digni efficiamur promissionibus Christi. Amen.

E que o Paráclito nos ilumine e console.

Veni Creator Spiritus, Mentes tuorum visita: Imple superna gratia Quae tu creasti pectora.
Qui diceris Paraclitus, Altissimi donum Dei, Fons vivus, ignis, caritas, Et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere, Dig(i)tus paternae dexterae, Tu rite promissum Patris, Sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus, Infund(e) amorem cordibus, Infirma nostri corporis Virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius, Pacemque dones protinus: Ductore sic te praevio, Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem, Noscamus atque Filium, Tequ(e) utriusque Spiritum Credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria, Et Filio qu(i) a mortuis Surrexit, ac Paraclito, In saeculorum saecula. Amen.

Nenhum comentário:

Postar um comentário